- ZODIACUS
- ZODIACUSalias Signifer, curculus est in Astronomianotissimus. Eius obliquitatem primus intellexit, hoc es,t rerum fores aperuit Anaximander Milesius, docente Pliniô, l. 2. c. 8. Fuit autem is Thaletis auditor, et docuit, terram se habere in star centri et esse globosam; Solem terrae magnitudinem aequare: Solis porro conversionem ac aequinoctia ostendit, ac primus itidem horas docuit ex umbra gnomonis distinguere: Sphaeram quoque construxit ac terrae marisque descripsit circuitus. Factum id vero quod de Zodiaco diximus, annô. 2. Olymp. 58. Signa deinde in eo Cleostratus et prima Arietis ac Sagittarit notavit, teste eôdem Pliniô, l. c. qui et auctor ὀκταετηοίδος fuit. Alii tamen obliquitatem Zodiaci non Anaximandri, sed Pythagorae vel Oenopidae Chii, inventum esse volunt, teste Diodorô Siculô, l. 1. Plutarchô, de Placitis Phil. ac Censorinô, de die Natali, c. 19. Estque hic Oenopides ille, quem Aelianos, l. 10. Var. c. 7. ait, annum magnum vertentem annis definiisse undesexaginta. Imo ab Eudemo idem proditum est in Historia Astrologic. cuius praeter Laertium in Thalete et Simplicium de Caelo, etiam meminit Theon symrnaeus his verbis, Εὔδημος ἱςτορεῖ εν ταῖς Α᾿ςτρολογίαις, ὅτι Οἰνοπίδης ῟ευρε πρῶτος τὴν τοῦ Ζωδιακοῦ διάζωσιν, καὶ τὴν τοῦ μεγάλου ενιαύτου περίςτασιν, Eudemus narrat in Astrologicis, Oenopidem invenisse Zodiaci obliquam positionem, magnique anni constitutionem, etc. Vide Gerh. Io. Voss. de Scient. Mathem. c. 33. §. 1. Sed et ante Anaximandrum Thales Eclipses praedixit, quod sine obliquitatis Zodiaci notitia intelligere non potuit, Ioh. Marshamus, Can. Chron. Sec. XVIII. Coeterum circulus hic, descriptus ex polis distantibus a polis Mundi, grad. 23. et dimid. numeratis, in Coluro Solstitiorum, secat Aequatorem, secaturque vicissim ab ipso in duas aequales medietates, oblique tamen, ita ut Zodiacus sit ad Aequatorem inclinatus, unaque medietas vergat ad Septentrionem et Polum Arcticum, altera ad Austrum et Polum Antarcticum: punctô mediô utriusque medietatis, recedente tantum ab Aequatore, quantum poli Zodiaci a polis Mundi, nempe gradus 23. et dimid. Arabes Circulum hunc Almantica seu Nitas vocant, quod Baltheum sive ζωςτῆρα denotat. Ebraeis dicitur opus Phrygionarium, h. e. Fascia seu Limbus textilis: Arato est Μοῖρα et ἠελίοιο κέλευθος, Procio λοξὸς κύκλος; Lucano, l. 10. v. 212.——— Varii mutator circulus anni:Aliis Signifer, Α᾿γαλματοποιὸς, Ζωγράφος, Sigillaris, item Ζωδίου περιπόλησις et τὸ Δωδεκατημόριον. Duodecim namque signa sive constellationes continet, quorum nomina vulgatô hôc distichô exprimuntur.Sunt Aries, Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo,Libraque, Scorpius, Arcitenens, Caper, Amphora, Pisces.De quorum unoquoque vide suis locis. Addam ex Vossio hîc ista saltem. Distribuerunt in XII. signa Zodiacum Veteres, Babylonii primum, ut Salmas. ait ad Solin. p. 641. quia Sol, dum suum permeat circulum, duodecies cum Luna coit; singulaque Signa distribuêre in gradus 30. quia Luna diebus totidem iterum coniungitur cum Sole: unde etiam liquet, cur gradus sint 360. quando tot confiunt, si duodecies sumas triginta. Atque haec ratione constat manifestâ. Non item illud, cur singulis corporis membris aliquod Zodiaci signum praefecerint; Arietem capiti; Taurum cervici et iugulo; Geminos humeris, lacertis ac manibus; Cancrum pectori et costis; Leonem diaphragmati, stomacho ac ventri; Virginem praecordiis ac hypochondriis; Libram renibus, vertebris et natibus; Scropium ilibus; Sagittarium femoribus, genibus ac popolitibus; Capricornum suris et talis; Pisces pedibus; quam rem pulchre versibus expressit Manilius, l. 2. Atque ex bis Leo, grandes vires et leoninis similes, dicitur conferre: Virgo, pulchritudinem; Sagittarius, qua parte homo, pulchros; qua equus, fortes reddere perhibetur: Cancer, Capricornus et Pisces, robore contra ac pulchritudine destituunt. Etiam signi cuiusque domum huic vel illi Planetae tribuerunt: Ut Soli Leonis, Lunae Cancri, Mercurio Geminorum: Virginem credidêre domum aptam Soli; quia Leoni, Solis domo, vicina: Veneri Taurum et Libram dedêre etc. Quibus ita constitutis, Solentin Aquario, Lunam in Capticorno, Saturnum in Leone et Cancro, noxios esse; imo nascentes futuros caecos, si Saturnus foret in domo 12. et Solem, Lunam ac Martem, trigonâ ratione spectaret, dixêre. Ut alia omittam, quae legere est e Veteribus, apud Ptolemaeum in Centum sententiis ad Syrum fratrem, Firmicum Maternum in Matheseos libris, ad Mavortium Lollianum, et M. Manilii Astronomico: E iunioribus, apud Iovianum Pontanum, Comm. in Ptolemaeum et 14. libris rerum Caelest. item Iunctinum, Cardanum, tot alios: quorum omnium instar erit Campanella, Astrologicor. l. 6. nec enim hanc Artem aliquis praeceptis melius constrinxit. Particulatim vero examen eorum, quae de moribus Gentium, exsigno iis dominante, tradiderat Ptolemaeus, vide apud eum, l. 2. c. 5. Vossius supra laudatus, de Idolol. l. 2. c. 47. Quomodo vero ad Dei cognitionem Zodiaci attenta contemplatio nos ducat, exponit erudite Plutarchus, de Placitis Philosoph. l. 1. c. 6. etc. Monetam Zodiaci simulacris notatam, atque haud pridem a M. Mogolis uxore, insciô maritô cusam, perque totum Imperium mirâ celeritate sparsam; sed, ut res palam sacta est, mox iterum suppressam, habes apud Io. Bapt. Tavernier, Itinerar. Ind. ubi et typum uniuscuiusque duodenorum horum aureorum signorum exhibet. etc. Vide et supra, ubi de Aegyptiaca πεττείᾳ, item ubi de Ostiis Circi XII. nec non de disco, in quo XII. signa caelata, quemque proin ἀργύρεον πόλον vocavit vetus Poeta, supra aliquid voce Polographia; deque tonsura Simonis Magi et sectatorum eius, qui sulcum per capitis verticem in Zodiaci Symbolum ducebant, ubi de Tonsura Petri: de voce vero Ζώδιον plura, apud Salmas. ad Solin. p. 116. 652. et 1046.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.